AD MENSAM orandi ritus

AD MENSAM orandi ritus
Ad MENSAM orandi ritus
apud Iudaeos occurrit in Iuchasin: ubi inter tria praeclara Mosisinventa, vel, ut ipsi appellant; Gap desc: Hebrew, recensetur Benedictio cibi, e Deuteron. c. 8. v. 10. quo ex loco Rabbini multa commenti sunt de ritibus in cibo sumendo servandis: inter quos praecipuus hic est, de gratiis Deo agendis, et sunt in eorum Ritualibus formulae, in eum usum. Philo quoque de eo more narrat multa, de Vita Contompl. Nec Paganis prorsus ignotum id institurum fuit. In Platonis certe Symposio, statim ut Socrates accubuit, convivae libariones faciunt et ἄδουσι τὸν θεὸν, hymnum Deo canunt. Narratque Athenaetis l. 4. Naucratitis morem fuisse, quoties conveniebant, ad festi cuiusdam sollennis epulas, postquam in tricliniis discubuissent. ἐπανίςταςθαι ἐις γόνατα, τοῦ Ιἑροκήρυκος τὰς πατρίους εὐχὰς καταλέγοντος, in genua se componere, Sacerdote patrias preces recitante. Quo etiam spectat mos vetus libationum ad Mensam. idem Romanis in usu fuisse, docet Brissonius de Formul. l. 1. p. 40. in eam rem laudans Livium, istudque Ovidii Amorum l. 1. Eleg. 4.
Tange precor Mensam, tangunt quô more precantes.
Inprimis memorabile praeceptum est, apud Stobaeum c. 41. Diotogenis Pythagorici, Καλῶς δὲ καὶ τὸ τὸν θεὸν εν ἀρχᾷ τῷ δέιπνῳ καὶ τῷ ἀρίςτῳ ἐπικαλεῖςθαι. οὐχ ὡς δέομενόν τινος τῶ τοιούτων. ἀλλ᾿ ἐις τὸ μνηςθέντα κατακοσμηθῆναι ῾τὰν ψυχάν, Bene fit etiam, ut Deus initiô et cenae et prandii invocetur: non quia tale quid Numini sit opus; sed ut quisque Dei recordans animô sit compositô. Quod paganus homo cum scribat, monstro simile est, reperiri inter Christianos, qui secus faciant. Nam de sua aetate Chrysostomus testatur, fuissenonnullos, qui neque initiô, neque in fine cenae, Deum laudarent, Homil. in Matthaeum 56. qui utinam nulli essent hodie! Quod vero idem habet de Precibus ἐπιτραπεζίοις, h. e. quae in mensa peragebantur, eâdem Homil. non fuerunt Orientalium communes, ut videtur existimâsse Vir doctus, sed propriae quorundam Monachorum montes in colentium, etc. Casaubon. Exercrt. 16. num. 63. Vide quoque supra Archi Capellanus. Sed et Psalmos ad Mensam a veterib. Christianis decantatos infra videbimus voce Psalmus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • ORANDI ad Mensam ritus — apud Christianos usitatus, Patribus arcessitur ex CHRISTI facto, oculis in caelos sublatis, benedicentis panibus, Matth. c. 14. v. 19. Vide Basilium Seleuc. Homil. millud mirac. Sed et Iudaei, ut est in Iuchasin, p. 9. inter tria praeclara Mosis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”